MARIAN ANTIPHONS

Alma Redemptoris Mater

– from Advent through Candlemas


Alma* Redemptóris Mater,

quæ pérvia cæli Porta manes,

Et stella maris, succúrre cadénti,

súrgere qui curat pópulo:

Tu quæ genuísti, natúra miránte,

tuum sanctum Genitórem

Virgo prius ac postérius, Gabriélis ab ore

sumens illud Ave, peccatórum miserere.

 

V. Ora pro nobis, sancta Dei Génitrix.

R. Ut digni efficiámur promissionibus Christi.



Ave Regina caelorum

– from Candlemas through the end of Lent 


Ave, Regina Caelorum,

Ave, Domina Angelorum:

Salve, radix, salve, porta

Ex qua mundo lux est orta:

Gaude, Virgo gloriosa,

Super omnes speciosa,

Vale, o valde decora,

Et pro nobis Christum exora.


V. Ora pro nobis, sancta Dei Génitrix.

R. Ut digni efficiámur promissionibus Christi.



Regina Caeli

– from Easter Sunday through Pentecost 


Regina caeli, laetare, alleluia;
Quia quem meruisti portare, alleluia,
Resurrexit, sicut dixit, alleluia:
Ora pro nobis Deum, alleluia.


V. Ora pro nobis, sancta Dei Génitrix.

R. Ut digni efficiámur promissionibus Christi.



Salve Regina

– from Pentecost, ordinary time to advent 


Salve, Regina, Mater misericordiae,

vita, dulcedo, et spes nostra, salve!

Ad te clamamus, exsules filii Hevae,

ad te suspiramus,

gementes et flentes in hac lacrimarum valle.

Eia, ergo, advocata nostra,

illos tuos misericordes oculos ad nos converte;

et Iesum, benedictum fructum ventris tui,

nobis post hoc exilium ostende.

O clemens, O pia,

O dulcis Virgo Maria.


V. Ora pro nobis, sancta Dei Génitrix.

R. Ut digni efficiámur promissionibus Christi.